[...] Reliqui cum graeco & aliis vetustis exemplaribus collati, in infinitis ferè locis castigatiores facti sunt. Addita sunt insuper Scholia, quibus exoleta urbium, montium, fluviorumq́ue nomina ad nostri seculi morem exponuntur. [...] His adiectae sunt plurimae novae tabulae, modernam orbis faciem literis & pictura explicantes, inter quas quaedam antehàc Ptolemaeo non fuerunt additae. Ultimo annexum est compendium geographicae descriptionis, in quo varii gentium & regionum ritus & mores explicantur. Praefixus est quoque universo operi index memoabilium populorum civitatum, fluviorum, montium, terrarum, lacuum &c. ; Adiectae sunt huic posteriori editioni novae quaedam tabulae, quae hactenus apud nullam Ptolemaicam impressuram visae sunt
COMPLECTENS CLAUDII PTOLEMAEI ENARRATIONIS LIBROS VIII. Quorum primus nova translatione Pirckheimheri & accessione commentarioli illustrior quàm hactenus fuerit, redditus est. Succedunt tabulae Ptolemaicae, opera Sebastiani Munsteri novo paratae modo