[...] Reliqui cum graeco & aliis vetustis exemplaribus collati, in infinitis ferè locis castigatiores facti sunt. Addita sunt insuper Scholia, quibus exoleta urbium, montium, fluviorumq́ue nomina ad nostri seculi morem exponuntur. [...] His adiectae sunt plurimae novae tabulae, modernam orbis faciem literis & pictura explicantes, inter quas quaedam antehàc Ptolemaeo non fuerunt additae. Ultimo annexum est compendium geographicae descriptionis, in quo varrii gentium & regionum ritus & mores explicantur. Praefixus est quoque universo operi index memorabilium populorum, civitatum, fluviorum, montium, terrarum, lacuum &c.
COMPLECTENS CLAUDII PTOLEMAEI ALEXANDRINI ENARRATIONIS LIBROS VIII. Quorum primus nova translatione Pirckheimheri et accessione commentarioli illustrior quàm hactenus fuerit, redditus est [...] Succedunt tabulae Ptolemaicae, opera Sebastiani Munsteri novo paratae modo.